#Matth. XXVI, Luc. XXII, Marc. XIV
Et tunc, scilicet quarta feria principes sacerdotum videntes Jesum abiisse et dixisse: Non videbitis me amodo, congregati sunt cum senioribus populi in atrium Caiphae, et quaerebant eum, ut tenerent et occiderent, non tamen in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Audiens autem eos Judas congregatos, abiit, et pepigit cum eis de Jesu tradendo pro triginta argenteis. Forte, quia, cum audierat Dominum tertia die moriturum, et putavit eum in morte detineri, mortem imminentem sibi lucrativam fieri voluit, et exinde quaerebat opportunitatem tradendi eum sine turbis. Illi triginta denarii valebant trecentos usuales, et ita volebat Judas recompensare unguenti perditionem.